Plaque de marbre blanc simplement moulurée.
"Posteritati,
Quod foelix, faustum, fortunatumq[ue]
sit clero populoque,
Agathensii
Bello civili religionis ergo commoto, commoto jamque fere extincto atque sepulto, cum ab /,
edicto regio nusquam discedere arbitraretur et unusquisq[ue] quantum in se erat funda/
menta pacis jaceret, Atheniensiumq[ue] amnistiam renovare censeret : nihilominus tentator /
ita haereticos vulgo Hugonotos excitavit, ut calend. octob[ris] an/. incarnat. MDLXVII ; abditam
illam atq[ue] infandam conjurationem quam diu in animis nefarie habeba[n]t ad finem totis virib[us]
conati sunt perducere. Erat autem haec regem, reginam matrem, et regis fratres, sororemque,
universum clerum, omnesque catholicos per totam Galliam, inhumaniter atque crudeliter
trucidare. Itaque, noctu circiter secundam vigiliam, urbi scalas admovere, eamque cepere et
in suam potestatem redegere. Verum Deus opt. max. et pater misericordiarum clerum univer
sumque populum Agathensem incredibili affectum calamitate, opera atque consilio A. San
Severini Agath. Episcopi erexit atque liberavit. Is enim divinitus admonitus, ut octo templum
diligenter custodirent, simulque excubias agerent imperavit Ille vero cum reliquis qui cum
illo vitam cottidie agebant in domo sua subcenturiatus, permansit ut illos regis atque pa
triae proditores arcere, civitamque ab illorum impetu posset custodire. Quare quamvis trecen
ti essent numero vix ausi sunt caput movere verum pudore, verecundia, timore perterrefacti
turpiter civitatem deseruerunt. Ecce quae te scire volui ut intelligas quam admirabilis, glorio
sus Deus et propitius huic clero urbi civitatique fuerit. Haec, regnante Carolo IX Galliaru[m]
rege christianissimo, vix decimum nonum annum aetatie suae attingente, peracta Quamobrem episcopus
et capitulum, ut meritas Deo optimo maximo possint grates persolvere, singulis annis, sexto nonis octob
divina mysteria celebrari, publicamque obsecrationem per civitatem fieri sanxierunt.
A. G. S. M.